monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.258 v > csg68.369 > sectio 129 > csg48.100 > sectio > sectio 132 > sectio 143 > sectio 514 > ad Philippenses, 2 > sectio 14 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 16
'An vis ut etiam ego dicam hanc esse summam quaestionis, imo sententiae tuae, ut post Evangelium Christi, bene faciant credentes Iudaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus; si filios circumcidant, si sabbatum observent, ut Paulus in Timotheo , et omnes observavere Iudaei, dummodo haec simulate ac fallaciter agant? Hoc si ita est, non iam in haeresim Ebionis, vel eorum quos vulgo Nazaraeos nuncupant, vel quamlibet aliam veterem; sed nescio in quam novam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac voluntate fallaci. Quod si respondeas, ut te ab hac purges sententia, tunc Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi, qui ex Iudaeis multi crediderant, et ea respuenda, nondum intelligebant: nunc vero confirmata per tot gentes doctrina gratiae Christianae, confirmata etiam per omnes Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quomodo haec intelligenda, non observanda recitentur, quisquis ea simulando agere voluerit, videatur insanire: cur mihi non licet dicere Apostolum Paulum, et alios rectae fidei Christianos, tunc illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illae Propheticae significationis observationes a piissimis patribus custoditae tanquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? Iam enim cum venisset fides, quae prius illis observationibus praenuntiata, post mortem et resurrectionem Domini revelata est, amiserant tanquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum officiis, deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus proiicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Iudaeis, similiter ea celebrare voluerit, tanquam sopitos cineres cruens, non erit pius deductor, vel baiulus corporis, sed impius sepulturae violator.'